monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 36, 1
Fenugraecum plus frigidum quam calidum; et homo qui quotidianas febres habet, quae sudorem saepe de eo educunt, et quem cibus molestat, id est laedit, gramen fenigraeci in aestate accipiet, et semen eius in vino calefaciat, et illud calidum ieiunus saepe bibat, et melius habebit. Sed qui quartanas febres habet, fenigraecum in aqua coquat, et expressa aqua, illud utrisque pedibus in tibiis saepe ad noctem calidum circumponat, et pannum desuper liget, atque fenigraecum in vino calefactum, ut supra dictum est, saepe bibat, et sanabitur.